24 July, 2010

Papal Order of Saint Gregory the Great

Count O'Loughlin was created a Knight of the Papal Order of Saint Gregory the Great by Pope Saint Pius X in 1906.

The Order of the Knights of St. Gregory the Great was established in 1831 by Pope Gregory XVI. It is one of the five pontifical orders of knighthood in the Catholic Church, and is bestowed on Catholic men and women in recognition of their service to the Church, support of the Holy See, and the good example set in their communities. It is a charge to further carry their Christian principles into the professional, educational, and business worlds. There are three classes of Knights: Knight, Knight Commander, and Knight Grand Cross.

It was founded in the aftermath of the dreadful French Revolution that swept a tide of blood and destruction across Christian Europe. The name is significant not only because Pope Gregory XVI looked to his holy Patron and predecessor but also because it was Pope Saint Gregory the Great who founded the temporal power of the papacy and one of the new Pope’s chief considerations, inevitably in view of the position he inherited, was to preserve the power for himself and his successors.

One of his first concerns, therefore, was to reward the Italians and Austrians who had restored his political authority and so, only seven months after his election, he founded the Papal Equestrian Order of Saint Gregory the Great, as an order of merit to be bestowed (to quote his inaugural brief) on “gentlemen of proven loyalty to the Holy See who, by reason of their nobility of birth and the renown of their deeds or the degree of their munificence, are deemed worthy to be honoured by a public expression of esteem on the part of the Holy See.”

Pope Saint Pius X reformed the Order of Saint Gregory the Great, dividing it into Civil and Military Divisions and describing its uniform: The decoration is a bifurcated or eight-pointed red enamelled gold cross, in the centre of which is a blue medallion on which is impressed in gold the image of St. Gregory, and at the side of his head near the right ear is a dove; in a circle around the image appears in golden letters "S. Gregorius Magnus". On the reverse side is the device, "Pro Deo et Principe", and in the centre around it, GREGORIUS XVI. P. M. ANNO. I. The badge is the cross of the order surrounded with silver rays. The ribbon of the order is red with orange borders. The cross worn by a knight of the military division is surmounted by a military trophy; the cross of a knight of the civil division is surmounted by a crown of gold oak leaves. The costume of ceremony is a dress coat of dark green open in front, and covered on breast and back with embroideries in the form of oak leaves. White trousers with silver side stripes, a bicornered ornamented hat, and the usual knightly sword, complete the costume, which is rarely worn.

A member may be a Knight or Dame Grand Cross, a Knight or Dame Commander with or without a star, or a Knight or Dame. The uniform is slightly more embroidered for the higher ranks. One of the few 'practical' privileges of membership is the right of riding on a horse inside the Saint Peter's Basilica.

The following are the Founding and Reforming Briefs:

BREVE GREGORII PP. XVI PRO INSTITUTIO EQUESTRIS ORDINIS S. GREGORII MAGNI GREGORIUS PP. XVI

AD perpetuam rei memoriam.— Quod summis quibusque Imperatoribus maximae curae est praemia virtutis et insignia honoris et monumenta laudis iis decernere, quos optime de re publica meritos noverint, id et Romani Pontifices Praedecessores Nostri praestare pro personarum, temporum, actuumque ratione consueverunt erga eos, qui Sanctae Romanae Ecclesiae imperium ope, armis, consiliis, aliisque recte factis iuvarent. Haec reputantibus Nobis, ac de honore iis habendo deliberantibus, qui fidelem assiduamque asperioribus etiam temporibus operam Principatui navarunt, placuit ex more institutoque maiorum Ordinem Equestrem constituere, in quem homines spectatae in Sedem Apostolicam fidei ex Summorum Pontificum auctoritate cooptentur, quos vel praestantia generis, vel gloria rerum gestarum, vel insignum munerum procuratione, vel demum gravibus aliis ex causis dignos ipsi censuerint qui publico Pontificiae dilectionis testimonio honestentur. Inde enim nedum praemium virtuti conferri, sed et stimulos addi ceteris palam est quibus ad bonum rectumque impensius in dies excitentur. Quare hisce Nostris Apostolicis Literis Equestrem Ordinem constituimus, quem, et ex praecipuo Nostrae in Sanctissimum Praedecessorem Gregorium Magnum venerationis affectu, et ob assumptum ipsius Nomen quando Humilitati Nostrae impositum Pontificatum suscepimus, a Sancto Gregorio Magno volumus nuncupari; reservantes Nobis ac Romano Pontifici pro tempore existenti ius eligendi Equites Equites, quos constet virtutum laude, conditionis honestate, splendore munerum, atque eximia in rebus gerendis sedulitate, communi demum bonorum suffragio commendari. Erit porro peculiare Ordinis Insigne Crux octangula ex auro artificiose elaborata, rubram superficiem habens, in cuius medio, veluti parvo in numismate, extet affabre caelata imago S. Gregorii Magni. Taenia ad eam sustinendam erit serica rubra, cuius extrema ora flavo colore distinguatur. Cum vero stati quidam in Equestribus Ordinibus gradus dignitatem illorum, qui iisdem accensentur, designent, quatuor in Gregoriano Ordine gradus Equitum praefinimus; quorum primi Equites Magnae Crucis primae classis, secundi Equites Magnae Crucis secundae classis, tertii Equites Commendatores, quarti Equites simpliciter nuncupabuntur. Serica fascia praelonga binis Ordinis coloribus picta, dextero humero imposita, transversaque ad latus sinistrum propendens, et magnam Crucem sustinens, Insigne erit Equitum primi generis; qui insuper medio sinistro latere pectoris innexam vestitui gestabunt alteram maiorem Crucem radiis undique ac gemmis circumornatam, opereque magnifico caelatam. Equites secundae classis Crucem magnam, instar Numismatis, latere pectoris sinistro habebunt, praeter Crucem alteram grandem collo ex fascia serica appensam. Equites Commendatores Crucem magnam gerent, quae e fascia collo inserta dependeat; privilegio tamen carebunt ferendi pracdictum numisma seu Crucem alteram in latere pectoris sinistro. Equites quarti ordinis Crucem parvam, iuxta communem Equitum morem, ad pectus apponent in parte vestis sinistra. Ceterum eos omnes, qui publico hoc Pontificiae voluntatis testimonio sint honestati, monitos volumus ut animadvertant sedulo praemia virtutibus addici, nihilque diligentius curandum ipsis esse quam ut rebus praeclare gestis expectationem ac fiduciam quam excitarunt cumulate sustineant, delatoque sibi honore dignos sese in dies magis exhibeant. Haec quidem suscepti huiusce consilii ratio est, haec praecipua muneris ipsius conditio, cui apprime satisfiet constanti erga Deum et Principem fide, prout in aversa Crucis parte scriptum est; atque ita boni omnes et ii praesertim, quorum maxime interest ob Ordinis coniunctionem, de fausto felicique Nostri Instituti progressu gratulabuntur. Haec statuimus ac declaramus non obstantibus in contrarium facientibus, etiam speciali mentione dignis, quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die 1 Septembris MDCCCXXXI, Pontificatus Nostri anno primo.

TH. CARD BERNETTI

Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die I Septembris MDCCCXXXI, Pontificatus Nostri anno primo.

TH. CARD BERNETTI

BREVE GREGORII PP. XVI PRO TRIBUS TANTUM GRADIBUS IN EQUESTRI GREGORIANO ORDINE SERVANDIS ET PRO INSIGNIBUS SINGULORUM GRADUUM PROPRIIS STATUENDIS GREGORIUS PP. XVI

AD perpetuam rei memoriam.—Cum amplissima honorum munera iure meritoque parta hominum mentes atque animos ad virtutem amplectendam, gloriamque assequendam vel maxime excitent atque inflamment, tum Romani Pontifices provide sapienterque praecipuos honorum titulos iis tribuere ac decernere semper existimarunt, qui egregiis animi ingeniique dotibus praestantes nihil non aggrediuntur, nihilque intentatum relinquunt, ut de Christiana et Civili Republica quam optime mereri conentur. Hac sane mente in ipso Pontificatus Nostri exordio, ob tantam temporum asperitatem iniucundo ac permolesto, singulare praemium rectefactis impertiri, itemque ad suas cuique partes demandatas impensius oboundas quoddam veluti incitamentum addere in animo habentes illis praesertim viris, qui singulari studio, consilio, fide, integritate Nobis et Romanae Petri Cathedrae omni ope atque opera adhaererent, novum Equestrem Ordinem instituere decrevimus, quem ob praecipuum Nostrae in Sanctissimum Praedecessorem Gregorium Magnum venerationis affectum, et ob assumptum ipsius Nomen quando ad Universae Ecclesiae regimen evecti fuimus, a Sancto Gregorio Magno voluimus nuncupari.

Quapropter Apostolicas dedimus Literas die primo Septembris Anno MDCCCXXXI Annulo Piscatoris obsignatas, quarum vi omnibus notam perspectamque fecimus novi Gregoriani Ordinis institutionem, simulque praescripsimus eius Insigne Crucem esse octogonam exauro affabre elaboratam, rubra superficie imaginem S. Gregorii Magni in medio referentem, tacnia serica rubra, extremis oris flava, sustinendam. Clare insuper significavimus quibus dotibus viros hoc honore decorandos praeditos esse oporteat, Nobisque et Romanis Pontificibus Successoribus Nostris ius reservavimus eiusmodi Equites renuntiandi, quos virtutis et religionis laude, conditionis honestate, muneris splendore, eximia in rebus gerendis sedulitate, communi denique bonorum suffragio pateat esse commendatos. Ad desinandam autem eorum dignitatem, qui huic Ordini sunt adscribendi, Nobis opportunum vide sapienterque praecipuos honorum titulos iis tribuere ac decernere semper existimarunt, qui egregiis animi ingeniique dotibus praestantes nihil non aggrediuntur, nihilque intentatum relinquunt, ut de Christiana et Civili Republica quam optime mereri conentur. Hac sane mente in ipso Pontificatus Nostri exordio, ob tantam temporum asperitatem iniucundo ac permolesto, singulare praemium rectefactis impertiri, itemque ad suas cuique partes demandatas impensius obeundas quoddam veluti incitamentum addere in animo habentes illis praesertim viris, qui singulari studio, consilio, fide, integritate Nobis et Romanae Petri Cathedrae omni ope atque opera adhaererent, novum Equestrem Ordinem instituere decrevimus, quem ob praecipuum Nostrae in Sanctissimum Praedecessorem Gregorium Magnum venerationis affectum, et ob assumptum ipsius Nomen quando ad Universae Ecclesiae regimen evecti foimus, a Sancto Gregorio Magno voluimus nuncupari. Quapropter Apostolicas dedimus Literas die primo Septembris Anno MDCCCXXXI Annulo Piscatoris obsignatas, quarum vi omnibus notam perspectamque fecimus novi Gregoriani Ordinis institutionem, simulque praescripsimus eius Insigne Crucem esse octogonam ex auro affabre elaboratam, rubra superficie imaginem S. Gregorii Magni in medio referentem, taenia serica rubra, extremis oris flava, sustinendam. Clare insuper significavimus quibus dotibus viros hoc honore decorandos praeditos esse oporteat, Nobisque et Romanis Pontificibus Successoribus Nostris ius reservavimus eiusmodi Equites renuntiandi, quos virtutis et religionis laude, conditionis honestate, muneris splendore, eximia in rebus gerendis sedulitate, communi denique bonorum suffragio pateat esse commendatos. Ad designandam autem eorum dignitatem, qui huic Ordini sunt adscribendi, Nobis opportunum visum est eumdem ipsum in quatuor classes dividere; quarum altera Equitibus Magna Crucis primi ordinis, altera Equitibus Magnae Crucis secundi ordinis, tertia Equitibus Commendatoribus, quarta Equitibus tantummodo constat. Praescripsimus idcirco, ut Equites a Magna Cruce primi ordinis magnam Crucem e serica fascia praelonga binis Ordinis coloribus picta, dextero humero imposita, transversaque ad latus sinistrum descendente sustineant, ac praeterea medio sinistro pectoris latere innexam vesti gestent alteram maiorem Crucem radiis undique ac gemmis circumornatam: ut Equites a Magna Cruce secundae classis praeter magnam Crucem, ut supra appensam, medio sinistro pectoris latere alteram Crucem nullis coruscantibus gemmis refulgentem deferant: ut Equitibus Commendatoribus liceat Crucem magnam gerere, quae e fascia collo inserta dependeat, haud tamen Crucem alteram in latere pectoris sinistro: ut Equites demum quarti ordinis Crucem parvam ex communi Equitum more in parte vestis sinistra ad pectus apponant. Quin etiam ac removendum quodcumque discrimen, quod in hoc gestando Insigni posset contingere cuiusque Crucis shema typis excudi mandavimus, novis quibusque Equitibus una cum Di plomate tradendum. Iam vero, cum honoris ac dignitatis splendor eo magis refulgeat quc minor est eorum numerus quibus confertur, Nostris profecto fuisset in votis in Gregorianc Ordine constituendo eorum numerum praefinire, qui in singulas illius classes essent coop tandi. Sed quoniam eo tunc praecipue spectavimus, ut praemium iis potissimum repende remus, qui incorrupta fide et egregio in Nos atque hanc Sanctam Sedem studio et obse quio effervescentes id temporis seditionis impetus propulsarent, et Religionis causam a Civilem Apostolicae Sedis Principatum pro viribus tuerentur, haud potuimus extemple consilia Nostra certis quisbusdam limitibus circumscribere. Nunc vero rebus divini Numinis ope conversis, atque exoptato in Pontificiis Nostris Provinciis ordine restituto, cum fi dis fortibusque viris mercedem proposuerimus, in eam venimus sententiam, aliquid ircommemoratis Nostris Literis immutare, pluraque etiam ab integro decernere, quae ac eiusdem Ordinis splendorem augendum maiestatemque amplificandam pertinere posse vi dentur. Hisce igitur Literis statuimus atque mandamus, ut posthac ex utraque classe Magnae Crucis una tantum constet, cui nomen erit primae classis. Nobis vero et Romanic Pontificibus Successoribus Nostris reservamus Magna Cruce gemmis ornata in peculiaribus quibusdam casibus eos decorare, qui Nostro eorumdemque Successorum Nostrorum iudicio singulari ratione honestandi videantur. Quapropter eos omnes qui Magnam Crucem secundae classis iam fuerint adepti, ad primam classem pertinere omnino volumus et declaramus. Itaque deinceps Gregorianus Ordo tribus tantummodo constabit classibus, nempe Equitibus a Magna Cruce, Commendatoribus et Equitibus. Numerum autem cuiuslibet ex tribus iis classibus praefinire volentes, quemadmodum in pluribus Militiis vel Equestribus Ordinibus provide sapienterque factum est et Nos ipsi vehementer optabamus. plena Auctoritate Nostra edicimus atque praecipimus ut Equites a Magna Cruce numerum triginta non praetergrediantur: Commendatores septuaginta, Equites demum tercenti esse possint. Quem quidem singularum classium Equitum numerum pro iis tantum viris, qui Civili Apostolicae Sedis Principatui subsunt praescriptum volumus; proptereaquod ad Nostrum et Successorum Nostrorum arbitrium semper pertinebit homines etiam exterarum gentium in cuiusque classis coetum praeter hunc numerum adlegere. Praeterea, ut huius Ordinis ratio perpetuo servetur neque temporis lapsu diuturna vetustate ullatenus immutetur, mandamus ut Summus ab Actis Gregoriani Ordinis seu, ut dicitur, Magnus Cancellarius sit S. R. E. Cardinalis a Brevibus Apostolicis Literis; penes quem Equitum nomina, gradus, admissionis dies, ac numerus diligenter servetur. Haec decernimus atque statuimus, non obstantibus editis Nostris Literis, de quibus habitus est sermo, nec etiam speciali mentione dignis in contrarium facientibus quibuscumque. Nobis quidem sperare fas est novam hanc consilii Nostri instaurationem optatum exitum assequuturam, eosque simili honore auctos vel in posterum augendos votis Nostris ac fini, ad quem referentur, quam cumulatissime responsuros, ac Pontificia benevolentia magis magisque dignos futuros, praesertim quod ipso in Insigni inscriptum legant hoc munus eorum potissimum esse, qui PRO DEO ET PRINCIPE vel maxime praestant. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die xxx Maii MDCCCXXXIV, Pontificatus Nostri anno quarto.

PRO DOMINO CARD. ALBANO A PICCHIONI substitus
EX CANCELLARIA ORDINUM EQUESTRIUM
DIE 7 FEBRUARII 1905

SS.mus Dominus Noster Pius PP. X, animo repetens omnia, quae sive ad homines virtute formandos sive ad praemia eisdem pro rectefactis rependenda ab Apostolica Sede proveniunt, iis legibus iugiter moderanda esse, quibus et decori eiusdem S. Sedis et congrue rationi consultum sit, opportune mentem suam ad Equestres Ordines admovit.

Hinc est quod re acta cum infrascripto Cardinali a Brevibus, magno Equestrium Ordinum Cancellario, praeter ordinationes de ceteris Equestribus Ordinibus hoc ipso die latas, vol├╝it ut quae etiam de Gregoriani Ordinis vestibus et Insignibus propriis illorumque usu adhuc non satis certa et definita viderentur, servata eiusdem Ordinis, quae hactenus usu venit, in Civilem unam et Militarem alteram Classem partitione, omnia forent adamussim statuta per leges quae hic sequuntur:

PRO EQUITIBUS COMMENDATORIBUS CUM NUMISMATE CLASSIS CIVILIS

Vestis e panno viridi nigrante siet in longos post tergum producta limbos.

Opera phrygia, omnia acu picta ex argento, circa collum, extremas manicas et supra peras laciniae sint quernea folia referentes, et dentata tacniola quae extremas totius vestis oras circumeat.

Novem pectori globuli: tres vero sint, minoris moduli, manicis.

Posteriores vestis limbi inter utramque peram duobus maioribus globulis, nec non corona querna decorentur; ipsisque peris tres subsint globuli minores.

Femoralia praelonga sunto e panno viridi nigrante; fascia ornentur ex argento querneis foliis intexta, cuius altitudo quatuor centesimarum metricae mensurae partium siet.

Galero nigro ex sericis coactilibus, duplici transversa utrinque et circum ducta limbos, ut in schemate, nigra undati operis fascia ac parvo argenteo flocco in utraque cuspide distincto, nigra superemineat pluma; eique Insigne Pontificium quatuor ex argento funiculis globulo coniunctis innexum sit.

Globuli, omnes ex argento, Crucem Ordinis caelato opere referent.

Item et ensis argenteo cingulo suffultus Crucem Ordinis, prout a schemate apparel, in capulo caelatam referat; capulus ipse sit e concha albida ornatus auro, cum aureo dependente fimbriato funiculo; vagina e corio nigro aureis fulcro et cuspide terminetur.

Praeter Crucem, non aliter ac serica taenia e collo dependentem, Numisma Ordinis argenteum sinistro pectoris lateri ingestum deferre fas esto.

Crucem corona laurea ex enchausto viridi ut in schemate, parve taenia ex auro inferius vincta, superemineat.

Crux, Numisma, globuli quoad formas et modulos, sic et tacnia quo ad colores et altitudinem a schemate non different.

ALOISIUS CARD. MACCHI
MAGNUS CANCELLARIUS ORDINUM EOUESTRIUM

No comments:

Post a Comment